ANNULI Capillorum

ANNULI Capillorum
ANNULI Capillorum
quid sint, supra videre est. Apud Martialem vero paulo aliud quiddam Annulus comarum est, l. 2. Epigr. 66.
Unus de toto peccaverat orbe comarum
Annulus, incertâ non bene fixus acu.
Hîc enim Annulus, non signisicat τὸν ἕλικα crispati capilli, ut alias solet, unde capillus annulatus et annellatus, ὁ οὐλωθεὶς; sed circulum unum, ex tota crinium compage spiratim convolutâ et per multos orbes contexta. Eâdem autem acu, quâ capillum distinguebant, et a fronte dividebant, mox comptum distinctumque, per Annulos et sertas crinium, fixâ eâ et insertâ retinebant, ne tota compages dissiparetur. Salmas. ad Solm. p. 760. At error festinantis esse videtur Gronovio, quum ipse de Annulo dicit, quod Martial. de Orbe: et de orbe, quod ille de annulo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ANNULATIM crispatae comae — indigitantur apud Iulium Capitolin. in Pertinace c. 12. Fuit autem senex venerabilis, immissa barbâ, restexô capillô, etc. Hîc enim reflexus capillus idem est, quod flexus, i. e. οὖλος Graece seu οὐλωθεὶς, quem in Albino, c. 13. crispum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPILLI ad pectinem flexi — apud Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 26. Staturâ fuit procerâ, formâ comtus, flexô ad pectinem capillô, promissâ barbâ, etc. sunt arte flexi et calamistrô crispati. Firmicus, quorum inflexi crines torqueantur. Contra, ingenio suô flexi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORBES Aenei — Sanco dicati, apud Livium l. 8. c. 20 Senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus Vitruvium incarcere asservari iussit aedes eius, quae essent in Pasaltio, diruendas, bona Semoni Sanco censuerunt consecranda: quodque aeris ex eis redactum est …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”